Se ipse commendat
Se ipse commendat
szerző: Janus Pannonius
szerző: Janus Pannonius
Si mihi sit quisquam, quod erat tibi, Fulvius, Enni,
Aut qui periuram contudit Hannibalem;
Bellator molli vel erat Messala Tibullo,
Quod Flacco Tuscis regibus ortus eques;
Huic ego sim contra, quod erat tibi maxime Caesar,
Qui silvas et agros dixit et arma virum.
Aut hoc si nequeam, Stilichoni quod fuit olim,
Qui cecinit raptus, Persephonea, tuos.
Si sit et hoc nimium, saltem tamen hoc tibi fiam,
Quod fieri, hoc aevo vix duo tresve, queunt.