Refellit Guarinicam excusationem

Refellit Guarinicam excusationem
szerző: Janus Pannonius

Seria sunt, quae dura vocas, gratissima nobis,
   Nec poterunt nostris, illa nocere, iocis,
Immo tua haud parvum, mensae praesentia nostrae,
   Splendorem, poterit, clare Guarine, dare.
Frenaque ne nostro nimium sint libera ludo,
   Neve suum, excedant gaudia nostra, modum,
Illa augusta tui faciet reverentia vultus,
   Et gravitas, magno dignaque forma Deo.
Nec tamen inter nos et te iuvenilia quaedam,
   Quanquam sis canus, dicere turpe puta.
Quippe nec in seris, (ex te hoc audivimus), annis,
   Horruit urbanos, Tullius ipse, sales.
Socrate quis gravior fuit, aut quis sanctior unquam?
   Lusit cum pueris saepius ipse suis.
Isse datur quondam, (non est ea fabula falsa,)
   Stoicus ad Florae sacra iocosa Cato.
Tantorum exemplis igitur moveare virorum,
   Et quae saepe probas, ne fuge facta sequi.
Ne fuge, sed quamvis cum dispare, iungere turba,
   Nec mihi rescribas, sed magis ipse veni.