Quare nunc, ut quondam, summorum pontificum testiculi non explorantur

Quare nunc, ut quondam, summorum pontificum testiculi non explorantur
szerző: Janus Pannonius

Femina, Petre, tua quondam ausa sedere cathedra,
    Orbi terrarum iura verenda dedit.
Indeprensa quidem cunctos latuisset in annos,
    Facta foret partu, ni manifesta, novo.
Post haec Roma diu simili sibi cavit ab astu,
    Pontificum arcanos, quaerere sueta, sinus.
Nec poterat quisquam reserantes aethera claves,
    Non exploratis sumere testiculis.
Cur igitur nostro, mos hic iam tempore cessat?
    Ante probat quod se quilibet esse marem.