In inconstantem
In inconstantem
szerző: Janus Pannonius
szerző: Janus Pannonius
Fortunae non hac tantum ratione videris
Filius, assidue quod favet illa tibi;
Sed quod proposito nec tu persistis in uno,
Evehis et pravos, pellis ad ima probos.
Quid precor ergo tibi? nisi quod tua, pessime, mater,
In te etiam solitis moribus esse velit.