Cuidam ardua suadenti
szerző: Janus Pannonius

Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem,
   Accepi placido, carmina docta, sinu.
In quibus altarum memorans praeconia laudum
   Siderei tollis me super astra poli,
Ac me sanguineas hortaris dicere, pugnas,
   Et tot magnanimum splendida gesta ducum.
Si mihi Pierium, praestabit Apollo, favorem,
   Parebo monitis, clare poeta, tuis.
Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar,
   Nec sunt Aonio, labra rigata, lacu.
Non mihi Pegaseae, veniunt in carmina, vires,
   Ut possim tantos, edere voce, duces.
Non verso tantum tenero sub pectore robur,
   Tanta negant humeri, pondera ferre, mei.
Postmodo maturis, fuero cum doctior, annis,
   Si potero monitus, forte subibo, tuos,
Interea fixum, teneas sub corde, Ioannem,
   Digna Maronea carmina voce canens.